École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1217

Donatio Willelmo Pointels totius terræ de Polienpont.

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 27, l. 0.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Willelmus Pointels, miles : Notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod abbas et conventus Vallium Sarnaii dederunt michi totam terram suam de Polienpont jure hereditario in perpetuum possidendam ; tali pacto quod ego annuatim, , reddam eis de meliori hibernagio, quod in eadem terra crescet, unum modium, ad mensuram de Conde, vel undecim sextarios ad mensuram Montisfortis1, si maluerint. Si autem terra illa aliquando fortassis inculta remanserit, tantumdem in granchia mea de bona siligine reddam eis. Quod, si infra predictum diem prefatus bladus non reddetur, singulis diebus quibus reddi differetur, duodecim denarios dabo eis pro pena, donec reddatur. Ipsi vero dictum bladum propria vectura sua deducent. Si autem pro eadem terra in causam ab aliquo me trahi contigerit, pro mea liberatione non tenebuntur sumptus aliquos sustinere, set tantum perhibendo testimonium garantire. Quod ut ratum et inmobile perseveret, sigilli mei roboravi munimine presens scriptum. Actum .


1 Nous ferons remarquer cette différence d'un setier qui existe entre la capacité du muid de Montfort-l'Amaury et celle du muid de Condé-sur-Vesgre.
2 Sceau en cire jaune représentant les armes de Guillaume Pointel (une fasce ?). Légende : S. Gviler........