École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1208

Cirographum de Montefalcone et de terra Buxerie2

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 28, l. V.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi qui presens scriptum viderint, quod ego Willelmus, prior Longi Pontis, et ejusdem loci conventus, terram de Buxeria,quam domus de Orceaco habebat apud grangiam monachorum Sarnaii, que Mons Falconis dicitur, commutavimus cum eisdem monachis Sarnaii, pro duobus frustis terre illius, quam domina Rancia de Palaisol ipsis in elemosinam contulit apud Vivers, pro eadem quantitate terre videlicet utriusque commutationis ; ita tamen quod Sarnaienses nobis dimidium arpennum superaddunt pro decima quam monachi de Orceaco in terra utriusque commutationis habebant. Debet autem pars utraque terram quam commutat invicem sibi guarantire. Quod si forte nos Sarnaiensibus terram de Buxeria non potuerimus guarantire, ipsi terram suam in pace recipient. Si vero Sarnaienses terram sue commutationis nobis guarantire non potuerint, de reliqua terra Rancie equipollenter commutabunt. Quod, ut robur obtineat perpetuum, convenit inter utramque partem ut, interposito cyrographo, litteras sigillatas super hac pactione mutuo daremus et acciperemus. Actum . Ex parte Sarnaiensium horum subscripta sunt nomina : Bertranni tunc prioris ; Petri supprioris ; Symonis cellerarii ; Amarrici Moreher ; Roberti de Doldinco ; Bartholomei de Caprosia : ex parte Longipontensium : Ancherii supprioris ; Ascelini ; Mathei, prioris Orceaci ; Odonis Poot ; Guidonis de Maciaco ; Symonis Paste.


2 Voyez la transaction entre les moines des Vaux de Cernay et le prieuré de Longpont (nºXLV), la donation de la terre de la Bussière, confirmée en 1162 par le roi Louis le Jeune (nº XXI), et le Dict. géogr. au mot Buxeria.
1 Scellé, sur lacs de soie rouge et verte, d'un sceau en cire brune, de forme ogivale, représentant la Vierge nimbée, assise et tenant l'enfant Jésus. La légende porte : † Sigill. [Beate Marie] Longipontis. Le contre-sceau, aussi de forme ogivale, représente une branche de lis naturel entre deux épines, avec ces mots : † Sicvt liliv[m] int. spinas. (Gravés.) A. M.