École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1233

" C. Ludovici regis, de libertate per terram et aquam. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 26, l. D.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex, notum facimus quod nos litteras clare memorie karissimi avi nostri Philippi, quondam regis Francorum illustris, vidimus in hec verba :

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex, etc. 1

Nos autem litteras predicti avi nostri, sicut superius continentur, ob anime nostre et karissimi patris nostri Ludovici, et karissime matris nostre B[lanche], regine, et antecessorum nostrorum animarum remedium, teneri volentes et servari, presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato fecimus communiri. Actum apud Sanctum Germanum in Laya,  : astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo ; S. Roberti, buticularii ; S. Bartholomei, camerarii ; S. Amalrici, constabularii. Data vacante (2.) cancellaria.


1 (V. nº LXXVIII, p. 97.)
2 monogr