École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Feb. 1223, n. s. — Vid. mart. 1249

De dimidio arpento vineæ apud Bordel.

  • B Vidimus en parchemin2. — Inv., p. 135, l. 1, nº 22.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Magister Hugo, curie Parisiensis officialis, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod Archambaldus de Banneolo, in nostra presencia constitutus, dedit et concessit abbacie de Vallibus Sarnaii in perpetuam elemosinam dimidium arpentum vinee situm apud Bordel1, quod dictus Archambaudus emit ab Ernuis et Albereda ; quod sepedictus Archambaldus libere et quiete in perpetuum quitavit abbacie supradicte. Richardus vero Cordele, frater predicti Archambaldi, supradictam elemosinam quitavit abbacie memorate, fide corporaliter prestita quod super arpento predicte vinee dimidio, de quo superius mencionem fecimus, nichil de cetero reclamabit. Et ut hoc ratum in perpetuum et stabile perseveret, ad instanciam predictorum Archambaldi et Richardi, presentem paginam sigilli curie nostre munimine duximus roborandam. Actum Parisius, .


1 Voir l'acte de novembre 1221 (nº CCXXVII), où cette donation est déjà confirmée.
2 Voir nº LXXXV, p. 104.