École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Dec. 1214

Carte P. archiepiscopi, de decima apud Magani.

  • A Original en parchemin. — Suppl., cart. 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

P[etrus], Dei gratia, Senonensis archiepiscopus, omnibus tam futuris quam presentibus, in Domino salutem : Noverint universi quod Willermus Paste, miles, in presentia nostra constitutus, contulit in perpetuam elemosinam, pro remedio anime sue et parentum et amicorum suorum, totam veterem decimam quam habebat aput [Magani], ecclesie beate Marie de Vallibus Sarnaii et monialibus Ederacensis ecclesie, et jam dictam decimam in manu nostra resignavit. Nos autem, ad peticionem et voluntatem ipsius, saisivimus predictam ecclesiam de Vallibus Sarnaii de medietate jam dicte decime, et ecclesiam Ederacensem de alia medietate. Quod, ut in posterum firmiter perseveret, sigilli nostri munimine confirmavimus. Actum .