École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Feb. 1234, n. s

" C. Galterii, Carnotensis episcopi, de decima Guidonis de Cella, apud Allodium, juxta Sanctum Arnulphum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 91, l. 2, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, G[alterius], divina permissione, Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino : Noveritis quod Guido de Cella pignori obligavit ecclesie Vallium Sarnaii, pro decem libris parisiensibus, totam decimam quam habebat apud Alodium, juxta Sanctum Araulphum, annuatim, quamdiu pignus duraverit, pacifice percipiendam, ad petitionem partis que primo petierit redimendam. Hanc autem impignorationem Aalis, dicti Guidonis uxor, non coacta, set spontanea, quoniam de ejus maritagio movebat dicta decima, laudavit et concessit, fide prestita corporali. Nos autem predictam impignorationem approbantes, presentes litteras sigilli nostri impressione fecimus roborari. Actum .