École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1186

Carta Philippi, regis Francorum, de libertate rerum abbatiæ.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 26, l. D.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex : Noverint universi, presentes pariter et futuri, quoniam, ob anime nostre et anime patris nostri remedium, concessimus in perpetuum monacis de Sarnaco, ut de bladis et vinis suis, que labore suo de suis terris et vineis provenisse per legittimos testes constiterit, nullam nobis per terram et aquam nostram donent consuetudinem, quocumque illa duxerint. Quod ut ratum et inconvulsum perpetuo maneat, presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato communimus. Actum apud Sanctum Germanum> in Loya,  ; astantibus in palatio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa : S. comitis Theobaldi dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii. S. Mathei camerarii. S. Radulfi constabularii. Data vacante (monogramma) cancellaria.