École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » Feb. 1283, n. s.

Philippi, regis Francorum, de amortizatione quorumdam acquisitorum.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 75, l. 5, nº 16.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Philippus, Dei gratia, Francorum rex, notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum abbas et conventus monasterii Vallis Sarnaii, post tempus nostra ordinatione prefinitum, acquisierint in feodis seu retrofeodis nostris quandam masuram cum duabus acris nemoris, et sexdecim acras terre arabilis, etc. 1

Et pro premissis sibi et monasterio suo perpetuo retinendis et remanendis, finaverint cum ballivo nostro Gisorcii, finationem hujusmodi pro nobis et nomine nostro recipiente, nos dictam finationem ratam et gratam habentes, volumus et concedimus quod ipsi religiosi et successores eorum premissa omnia et singula habere possint perpetuo, tenere et possidere, absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, salvo tamen in aliis jure nostro et jure in omnibus quolibet alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius .


1 Cette pièce fut vidimée à la même date par Gilles de Coupigny, garde de la prévôté de Paris. (Inv., p. 77, l. 7, nº 1.)

1 (ut in charta prœcedenti, usque ad : Et omnia)...............................