École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mai. 1240

" Officialis curie Parisiensis, de dimidio modio bladi reddendo in granchia domini Galteri de Chauvriaco apud Abluies. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 85, l. 1, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, in Domino salutem : Notum facimus quod dominus Galterus de Chauvriaco, miles, voluit, laudavit et concessit ut ecclesia sive abbatia Vallium Sarnaii teneat et in manu mortua perpetuo possideat dimidium modium bladi annui redditus, quod bladum defunctus Johannes de Chauvriaco, miles, pater quondam ejusdem Galteri, super guennagio suo sito juxta Ablees et super granchia sua sita in eodem loco, ut dicitur, eidem abbatie legavit in extremis, sicut idem Galterus confessus est coram nobis : volens et concedens quod medietarius suus sive ille qui dictam granchiam sive guennagium tenuerit dictum dimidium modium bladi annuatim solvere teneatur, promittens, etc..........

.