École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Nov. 1249

" Carta Jacobi, persone sancte Genovefe, de elemosinatione cujusdam vinee apud Vernonem. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 71, l. 1, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Jacobus, persona sancte Genovefe de Vernone et Aalicia, dicta la Maillarde, mater ejusdem magistri, salutem in Domino : Notum facimus quod nos dedimus et concessimus, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, post nostrum decessum, quamdam peciam vinee, sitam in territorio de Bacon, in censiva eorumdem religiosorum, juxta fossam Hermesent, quam peciam vinee tenebamus a dictis religiosis pro quinque solidis annui census ; que vinea sita est inter vineam Dyonisii Tynel, ex una parte, et vineam Johannis de Crievecuer, ex altera. Ita tamen quod alter nostrum qui supervixerit dictam vineam teneat et possideat donec diem extremum clauserit ; volentes et concedentes quod dicti religiosi post nostros decessus dictam vineam teneant et habeant pacifice et quiete in perpetuum possidendam. Et ut ratum sit et stabile, predictis religiosis nostras litteras dedimus sigillis nostris sigillatas. .