École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Dec. 1244

" De quadam vinea quam nobis vendidit Quintinus dictus Tornenfuie. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 39, l. C, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Quintinus, dictus Torne-en-Fuie1, recognovit se vendidisse abbati et conventui Vallium Sarnaii, im perpetuum, pro viginti libris parisiensibus, duas partes cujusdam vinee site, ut dicitur, apud Roissiacum, in censiva dictorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii, ad octo denarios, ut dicitur, censuales ; promittens, etc............... Constituti vero coram nobis Martinus Quintini, Johannes Quintini, et Auburgis, liberi dicti Quintini, et insuper Isabellis, uxor dicti Martini, et Alesia, uxor dicti Johannis, vendicionem hujusmodi voluerunt, laudaverunt et pariter concesserunt, et de non veniendo contra fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt. Quod autem audivimus, hoc testamur, salvo jure alieno. .


1 Ce surnom a une grande analogie, sinon une identité complète, avec le nom du hameau de Tournenfile, dans la commune de Coudray-Montceaux, canton de Corbeil. A. M.