École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » Circa a. 1190

De duobus modiis in grangia Sancti Cirici, ex dono Milesentis et Asceline sororum.

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 124, l. C, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Notum sit omnibus qui presentem paginam viderint, quod domina Milesentis de Sancto Cirico, Deo et beate Marie de Sarneio et monachis ibidem viventibus, contulit in elemosinam unum modium bladi, medietatem hibernagii et medietatem marceschii, Acelina, filia ejus, hoc concedente. Preterea notandum quod eadem Acelina predictis monachis Sarneii, pro remedio anime sue, contulit unum modium, medietatem hibernagii et medietatem marcheschii ; ipsa Acelina sic instituente, ut hii duo modii prenominatis dabuntur monachis, singulis annis in granchia Sancti Cirici persolvendi, . Hanc autem elemosinam et institutionem domine Aceline benigne concessit vir ejus, dominus Droco Cardonel. Hujus rei testes sunt : idem Droco ; Philippus de Ver ; Erveius Marchius ; Radulphus de Soseio ; Hugo Nachardus ; Philippus Aniani. Quod, ne posterorum infirmaret improbitas, sigilli beate Marie de Stampis premunit auctoritas.


1 Sceau de cire jaune et en forme d'ogive : la Vierge assise et tenant de la droite une fleur de lis. Légende : † Sigillvm beate Marie Stampensis. (Gravé.)