École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 10 apr. 1280, n. s.

" Symonis, presbiteri de Nealpha, " de omnibus bonis suis.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 135, l. 2, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Symon, presbiter leprosarie de Nealpha-Castri2, ex devocione quam habebat, ut dicebat, erga religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarnei, confessus fuit se contulisse et concessisse et adhuc contulit et concessit coram nobis ex nunc, in puram et perpetuam elemosinam, donatione facta sollempniter inter vivos, sine spe revocandi, dictis religiosis et eorum monasterio omnia bona sua, mobilia et immobilia, presentia et futura, acquisita et acquirenda, exceptis circa quinque arpentis terre et quadam domo ipsius sita apud Nealpham predictam, et quadam granchia ipsius sita juxta dictam leprosariam, de quibus idem Symon suam poterit voluntatem facere et disponere de dictis terra, domo et granchia, prout sibi viderit expedire, retento etiam a dicto Symone penes se in dictis bonis concessis, quamdiu vixerit, usufructu. Et promisit, etc..................

In cujus rei testimonium, memoriam et munimen, presentes litteras dedimus dictis religiosis, ad peticionem dicti Symonis, sigilli nostri munimine roboratas. .

1 « J. Fland....


2 Nous avons déjà vu une donation de ce même Simon, nº DCLXXXIV, p. 637.

1 Signé :