École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » Oct. 1259

De venditione terciæ partis cujusdam masuræ apud Yvriacum.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 17, c. H, nº 11.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, in Domino salutem : Notum facimus quod dominus Bernardus, presbiter sancti Nicholai de Cardineto Parisiensis, et Bertaudus, dictus Imperator, asseruerunt se esse exequtores testamenti defuncti Petri Guillelmi ; asseruerunt eciam quod dictus defunctus, tempore quo vivebat, habebat, tenebat et possidebat quamdam terciam partem cujusdam masure site apud Yvriacum, in censiva sancti Martini de Campis Parisiensis, contigue terre Johannis de Compendio, ut dicebant. Quam terciam partem ipsi asserentes se posse vendere, prout ex beneficio testamenti competebat eis, ut dicebant, prout se comportat, recognoverunt dicti exequtores, nomine exequtorio dicti defuncti et pro dicti defuncti voluntate adimplenda, ut dicebant, se vendidisse et in perpetuum quittavisse venerabili viro Petro de Braya, Parisiensi canonico, pro sex libris tresdecim solidis et quatuor denariis parisiensibus, jam solutis eisdem a dicto emptore in pecunia numerata, sicut confessi sunt coram nobis. Et promiserunt dicti exequtores, etc................... Preterea Johannes, dictus Chatri, Garnerus Helluini et Guillelmus Vincencii, laudaverunt, voluerunt et concesserunt dictam venditionem, et dictam masuram eidem emptori quictaverunt penitus et expresse, fide prestita corporali. .