École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 1 » V. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs prieuré de Cluny, sous le règne de Philippe Ier » V. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs prieuré de Cluny, sous le règne de Philippe Ier. Tome 1. Saint-Martin-des-Champs. Joseph Depoin, Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, Ligugé, 1913-1921, 5 vol. (Archives de la France monastique, 13, 16, 18, 20, 21).

Hec sunt debita subjectionis que debet ecclesia Sancti Martini de Campis matri ecclesiae Beate Marie Parisiensi. Sacerdos qui parrochie preerit curam animarum ab episcopo et archidiacono suscipiet, et quocienscumque diebus festis episcopus missam cantaverit, ipse duodecimus cardinalis ministerio assistet. Monachi vero Domino inibi servientes, ab eodem episcopo ordinabuntur. Quod si aliquociens episcopus impeditus fuerit, et ipsi alias voluerint ordinari, pro ordinacione eorum, ad quem elegerint episcopi vel archidiaconi epistola dirigetur. Si mater ecclesia cessaverit, cessabit et ipsa. In , ibunt canonici Beate Marie ad Sanctum Martinum, missam cum monachis celebraturi ; qui dextrum chorum tenentes, missam primi incipient, et gradale decantabunt. Expleta missa, redibunt ad domos suos cum pace.