École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 5 » XVII. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Philippe le Hardi (1270-1285) » 3 avril 1271-24 avril 1272

Nomenclature des prairies du prieuré de Gournay-sur-Marne et inventaire des titres du prieuré en l'an 1272.

  • B Copie du xiiie s., Arch. nat., LL 1397, fol. 37.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Hec sunt prata conventus de Gornayo que habitat et possidebat  : unum arpentum sub Chanolio quod fuit Johanni Mainnier contiguum prati Roberti de Bri. Item duo arpenta juxta pratum Le Borgaignon et pratum Sacriste. Item duo arpenta qui fuerunt de Villefluies. Item duo arpenta et dimidium juxta prata de la Restorée. Item dimidium arpentum quod fuit Ricquet. Item dimidium arpentum inter Renerium Loois et Bami. Item in Ysanna tria arpenta. Item unum arpentum quod vocatur Houdebertel. Item, in Bouveingniaco unum quarterium et dimidium, juxta Robertum de Bri. Item unum arpentum juxta pratum La Baioude, similiter partienda. Item juxta Albammicam duo arpenta. Item versus pontem de Clais tria arpenta. Item inter domum istam et molendinos de Campis, super ripam, duo arpenta. Item inter Kalam et Gornaium, duodecim arpenta.

* Summa triginta quatuor arpenta et dimidium quarterium.

** Item unum arpentum sub Chanolio quod Ingerrannus supprior Sancti Martini dedit conventui, qui dicitur Pierrelée.

*** Item dimidium arpentum quod Johannis de Latiniaco (sic).

Item arpentum et dimidium quod fuit Roberti dicti Makaire quod emerat D[rog]o prior hujus loci94 dedio conventui. Item unum arpentum des Cloies.

Unum arpentum quod fuit Johannis dicti Mendri. Vinea quam donabat defunctus Drogo de Chala, iiii den. de censsu, videlicet domno Radulpho de Corteriaco i d. Capicerio Sti Georgii de Chala ii d. Domno Guillelmo Pertuset i d.

Hibi sunt secrita (sic) nomina cartarum conventus quas abet pro reditibus suis : videlicet in primo carta de xx. ii. lb.

Item carta de quindecim arpentorum pro foresta.

Item carta pro prato de Bri.

Item de comparato de Essarcias.

Item de prato sub Noa quod fuit Johannis Minier.

Item pro prato de Petralata.

Item de duobus erpantis pratorum in duobus peciis justa Chanolium, qui fuerunt Johannis de Villafluis.

Item de uno erpanto en Bovegni quod fuit Petri Piscatori.

Item de prato quod fuit J. Mendri.

Item de prato quod fuit Ysabelis Quotele, qui vocatur de Clari.

Item de prato Stephani dicti Riguet sub Noa.

Item de duobus arpentis pratorum ad Alban mican.

Item quarte vinearum. Primo, de vinea G. de Grolai.

Item de vinea Johannis Cherpantier.

Item de vinea Ysabelis la Sache épée.


94 Dreux, prieur de Gournay en 1225, était, dès 1239, remplacé par Barthélemi.