École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 3 » XIII. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Philippe-Auguste (1180-1223). » Paris, octobre 1217

Pierre II, évêque de Paris, confirme un accord entre Saint-Martin et le curé de Limours : celui-ci renonce à réclamer des dîmes sur des terres récemment mises en culture, moyennant une rente d'un demi-muid de blé sur la grange des moines de Vauvert, à la mesure de Montlhéry.

  • A Original jadis scellé, Arch. nat., L 875, nº 62.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Petrus, Dei gratia Parisiensis episcopus, o. p. l. i. salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter Priorem et monachos Sti Martini de Campis, ex una parte, et presbiterum de Limox358, ex altera, questio verteretur super factis in feodo Riberti, et aliis novalibus in posterum faciendis infra terminos parrochie de Limox, in omnibus locis in quibus majorem decimam habent monachi ; tandem in nos fuit ex utraque parte compromissum. Nos vero, habito prudentium virorum consilio, predictam controversiam terminavimus in hunc modum : quod, singulis annis, , idem sacerdos dimidium modium bladi percipiet in grangia monachorum de Valle viridi358, ad mensuram de Monte Leterici, ita quod tres sextarii erunt de avena, et alii tres de blado quod in eadem terra crescet. Ipse vero sacerdos, propter hoc, quitavit predictis monachis omnino omnia novalia in posterum facienda in omnibus locis in quorum majorem decimam habent monachi memorati. Et ut hoc - - sigilli nostri munimine confirmari.

Actum Parisius .


358 Limours, ar. Rambouillet. - Vauvert, éc. Ormoy-la-Rivière, ca. Étampes.