École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 2 » XI. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Louis VII (1137-1180) » Vers janvier 1138

Hugues III, archevêque de Rouen, confirme la donation de la terre de Bouffémont à Saint-Martin-des-Champs.

  • A Original scellé, Arch. nat., S 1339, nº 7.
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 29.
  • C Copie du xvº s., Arch. nat., LL 1352, fol. 29'.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 28.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Quia, disponente Deo, ad prelationis fastigium et speculationis locum in sancta Ecclesia provehimur ut provida vigilantia totius ecclesie paci, secundum nominis nostri proprietatem, superintendamus, dignum ducimus eorum maxime providere tranquillitati qui, mundo renunciantes, mundana devitant negotia ; ideoque, sagaci provisione, que in futurum obesse possent sunt precavenda, ut pacis firmentur stabilimenta. Iccirco ego Hugo, Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, donum quod Hugo Tirels fecit monasterio Sancti Martini de Campis et monachis ibidem Deo servientibus, assensu domini Ludovici regis Francorum, de villa videlicet Bofesmont135, cum omnibus redditibus et appendiciis suis, sigilli mei attestatione confirmo et divina auctoritate omnes ejus malignos invasores anathemate feriendo excommunico et a cetu fidelium sequestrandos censeo, nisi resipiscentes satisfecerint, a justorum grege remoti, cum Satane angelis eternis deputentur suppliciis. Amen.


135 Bouffémont, ca. Ecouen, ar. Pontoise.