École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 2 » XI. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Louis VII (1137-1180) » XI. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Louis VII (1137-1180). Tome 2. Saint-Martin-des-Champs. Joseph Depoin, Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, Ligugé, 1913-1921, 5 vol. (Archives de la France monastique, 13, 16, 18, 20, 21).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Manasses Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis. Notum fieri volumus instantibus et futuris quod Prior Ihenville et Ebrardus de Puteolo de elemosina predecessorum Ebrardi, quam videlicet elemosinam sigilli sui auctoritate firmaverat, in aliquibus dissencientes, nostram adierunt presenciam et ut inter eos pax firma et indissoluta confirmaretur, voce supplici, corde humili, nostram consuluerunt humilitatem. Nos vero qui, ex officio nobis injuncto, humilibus et religiosis subvenire debemus, et eorum esse refugium, ab Ebrardo impetravimus elemosinam, sicut ipse Ebrardus litteris suis prescripserat et confirmaverat, tenendam et in perpetuum constare stabilem. Ex parte vero Dei et nostra, ne queat oblivione deleri, donum istud confirmamus, sigilli nostri auctoritate corroborari precepimus.