École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 4 » XV. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de saint Louis (1226-1270) » XV. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de saint Louis (1226-1270). Tome 4. Saint-Martin-des-Champs. Joseph Depoin, Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, Ligugé, 1913-1921, 5 vol. (Archives de la France monastique, 13, 16, 18, 20, 21).

1 : Martinus, monachus Sti Martini Campensis, ad Parisios, factus abbas Latiniacensis, id eruditione et prudenter instituta vitæ ratione emeritus, quibus experentia confirmatis, aditum sibi fecit et patefecit ad regimen celeberrimi cœnobii Sti Vedasti apud Atrebates, quod prudentissime administravit annis 14. Ac tandem anno Christi 1250 è vivis excessit.

2. : Martinus, abbas Sti Vedasti Atrebatensis, dedit nobis quandam capsulam pretiosam cum dalmatica et tunica. Dedit etiam denarios de quibus prior Stæ Gemmæ emit quindecim libras annui redditus de quibus emuntur tunicæ conventus, anno quo non dantur pelliciæ.

Recueil nécrologique de D. Marrier, Arch. nat., LL 1372, fol. 38.

Martinus II, antea monachus Sti Martini de Campis, deinde abbas Latiniacensis, postmodum abbatiali Sti Vedasti dignitate auctus est a Gregorio IX, . Nominatur M. abbas Sti Vedasti , in schedis D. Maillart, patroni meritissimi in curia Parlementi Parisiensis, quas nobiscum perhumaniter communicavit. Inter plurima, quæ a summis Pontificibus obtinuit diplomata, quibus bonorum, jurium et privilegiorum conservationi prospectum est, illud insigne est Innocentii IV, quo abbatibus Vedastinis potestas datur conferendi minores ordines suis monachis, et utendi pontificiis infulis, mitra et baculo pastorali. At brevi tempore his honoribus frui licuit Martino, qui post annum elapsum obiit, per tredecim annos et quatuor circiter menses de suis benemeritus.


1 Ex Cathalogo Ms. Abbatum monasterii Sti Vedasti Atrebatensis
2 Item ex vetero Martyrologio Ms