École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 4 » XV. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de saint Louis (1226-1270) » Décembre 1249

Autre texte du même acte constatant l'amortissement accordé par Saint-Martin aux Mathurins.

  • A Original, S 1400, nº 34 (actuellement Arch. nat., S 1337, liasse 3).
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Universis Xristi fidelibus ad quos pres. littere pervenerint, minister et fratres Sti Maturini Parisiensis, ordinis Ste Trinitatis et Captivorum, salutem in vero Salutari. Noveritis quod cum Isabellis de Corbolio, pro salute anime sue ejusque predecessorum, nobis quoddam arpentum vinee in elemosinam contulerit, situm apud Ronienvile, in monte videlicet de Nousi, inter vineam Agnetis La Sauniere ex una parte et vineam Symonis de Corbolio ex altera, de dominio et censiva virorum religiosorum et honestorum Prioris Sancti Martini de Campis — — in xii den. annui census oneratum, dicti Prior et conventus elemosinam laudaverunt et approbaverunt, nobis concedentes ut dictam vineam in manu mortua in perpetuum teneamus — —

.