École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 3 » XIII. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Philippe-Auguste (1180-1223). » Novembre 1218

Le prieur Jean I confirme la convention précédente.

  • A Original jadis scellé, Arch. nat., S 1420, nº 27.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Nos, frater J[ohannes] humilis prior, et conventus Sancti Martini de Campis, omnibus notum facio quod domus nostra de Insula Ade debet monachis Sancte Honorine de Conflenz decem et octo sextarios, novem de hybernagio et novem de tramesio, annuatim persolvendos in grangia dicte domus nostre que est apud Vilers Ladan, , in quibus recipiendis ipsi debent mittere proprias equitaturas, et procurare omnes expensas a quorum solutione nec pro tempestate nec pro alio casu irrationabili poterimus excusari. Dicti vero monachi quitaverunt nobis quicquid habebant in majori decima bladi et tramesii de Vilers Ladan excepta parte sua decima, quam scilicet partem habent in decima vini.

Actum .