École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 3 » XIII. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Philippe-Auguste (1180-1223). » sans date

Maurice, évêque de Paris, notifie que les seigneurs de Courtry reconnaissent avoir engagé leur dîme de Brie aux moines de Saint-Martin-des-Champs pour 120 livres parisis (1194-1195), et, l'année suivante, avoir, pour les rembourser, vendu cette dîme moyennant 180 livres aux religieux de Saint-Victor (9 et 12 septembre 1195).

  • A Original scellé d'un grand sceau ovale intact, en cire verte, sur lanière. A. N. L 897, nº 29.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Ego Mauricius, Dei gratia Parisiensis episcopus, notum facio p. et f. quod Milo, filius Milonis de Curteri226, in presencia nostra vendidit ecclesie Sancti Victoris Parisiensis totam decimam quam pater suus habuerat apud Braiam229 pro c. lxxx libris Paris., de quibus ecclesia Sancti Martini de Campis habuit c. xx libras Paris., pro redemptione ejusdem decime quam, pignore obligatam, diu habuerat, et idem Milo reliquas lx libras. Hanc venditionem laudavit et concessit Milo de Curteri, nepos predicti Milonis, de cujus feodo dicta decima erat, et firme garantisie in posterum se et, sua fide interposita, plegios constituit. Hec venditio facta fuit in domo nostra apud Parisius, his testibus : Hugone decano, P[etro] cantore, M[auricio] et Odone, archidiaconis Paris., Adam et Bartholomeo et magistro Ph[ilippo], canonicis Paris, Roberto abbate et Ansello priore Sancti Victoris, Bernardo camerario et Bernardo prebendario ejusdem ecclesie. Hanc et venditionem laudavit et concessit Garinus de Curteri, nepos predicti Milonis, apud Sanctum Victorem, in presentia Nicholai, Parisiensis canonici, et Hugonis, majoris nostri de Moissie229, quos ad hoc audiendum vice nostra misimus, feria iiiª . Preterea sepedictam concessionem laudavit et concessit Jacelina, uxor prenominati Milonis, et nati eorum Milo, Petrus et Aales, sabbato post sepe nominatum , et, fide interposita, firmam garantisiam promisit in posterum predicta Jacelina. Ad quod audiendum et videndum jussus est, ex parte nostra, Arnulfus, decanus noster de Moissi229. Testes vero sunt Bernerus, camerarius Sancti Victoris, Renaldus sacerdos de Cons229, Galterus Rufus de Cons. Ex parte Milonis, testes sunt : Lebertus, presbiter de Aillie228, Herbertus de Neaufe, Milo de Buissie, Marcherus de Grangia, Lambertus de Marchonris231. Item ipsam venditionem laudaverunt et concesserunt in presentia nostra Petrus de Corbaart229 et Willelmus, nepos sepedicti Milonis, apud Stum Victorem, , teste Nicolao canonico Parisiensi, et Haimerico canonico Sancti Victoris, capellanis nostris ; fratre Absalon, fratre Aalermo, canonicis Sancti Victoris, Petro clerico nostro, Alberto serviente nostro. Pro his omnibus firmiter observandis, omnes supradicti tam laudatores quam venditores se et sua omnia in perpetuum fidejussores constituerunt, et firmam garantisiam in omnibus promiserunt.

Actum .


226 Valséry, ca. Vic-sur-Aisne, ar. Soissons.
229 Combs-la-Ville, Coubert, Limoges-Fourches, Moissy-Cramayel, ca. Brie-Comte-Robert, ar. Melun.
228 Courtry, ca. Claye-Souilly, ar. Meaux. - Ailly, éc. Sivry-Courtry.
231 Moisenay, ca. Le Châtelet-en-Brie, ar. Meaux. - Massouris, éc. Fontaine-le-Port, ca. Le Châtelet-en-Brie.