École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin-des-Champs » Tome 2 » XI. — Actes concernant Saint-Martin-des-Champs sous le règne de Louis VII (1137-1180) » Après 1180

Maurice, évêque de Paris, termine un différend entre Gautier de Châlons, prieur de St-Martin, et Raoul de Bussy, chevalier, au sujet de la gruerie des bois de Marolles.

  • A Original S. 1421, nº 24.
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 49', collationnée sur A et augmentée des passages entre crochets.
  • C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 48.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 50', toutes deux d'après B primitif.
  • E Copie du xviie s., Arch. de Seine-et-Oise, A 1110, fol. 19-21, d'après B rectifié.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Ego Mauricius, Dei gratia, Parisiensis episcopus, nota esse volo t. p. q. f. que subjecta sunt.

Temporibus nostris, mota fuit controversia ab ecclesia Sti Martini de Campis, cujus, tunc temporis, prior erat Gualterius dictus Cathalaunensis, adversus Radulfum de Buci425, militem, et Margaretam, uxorem Petri filii Auboudi de Latiniacho, tunc viduam. Illi autem duo dicebant ad jus suum pertinere griariam omnium nemorum pertinentium ad feodum Maroliarum45 positorum ultra viam que dicitur Evaz, scilicet ex altera parte predicte ville. E contra monachi asserebant et monstrare parati erant quod Drogo, archidiaconus Parisiensis, jure hereditario predictam villam Marolias et omnes dominicaturas, sive feodos, tam in nemoribus quam in terris ad potestatem ejusdem ville pertinentes, libere et quiete, sine omni subjectione griarie, tempore suo possidebat, et in eodem libertate ecclesie Bti Martini de Campis hec omnia in eternum possidenda contradidit. Nos autem, cum hec in presentia nostra agitarentur, mediatoris vice fungentes, discordantes in pacem hoc modo reduximus : Monachi, de consilio nostro, iiiior libras Parisiensium illis dederunt, scilicet unicuique xl solidos. Illi vero, veritate a nobis diligenter inquisita, multis astantibus, recognoverunt in predictis nemoribus nullum se jus griarie habere, et calumpnie quam injuste moverant, per manum nostram penitus renuntiantes, omnia nemora, sive ultra, sive citra viam Evaz constituta, scilicet ad feodum Maroliarum pertinentia, ab omni griaria imperpetuum clamaverunt quieta. Margareta autem, quoniam habebat filios infra etatem positos, fide propria fïrmavit quod, illis ad etatem pervenientibus, pro posse suo persuaderet pacem istam servare ; quod, si nullo modo posset, xl solidos quos pro pace acceperat, monachis reddereta, et de hoc plegios dedit, scilicet Radulfum Raslardumb, Drogonem de Belloburgo421, Radulfum de villa que dicitur Campi285. Que, ut firma et inconvulsa permaneant, utriusque partis rogatu et assensu, hec omnia in scriptum redegimus, et tam sigilli nostri munimine, quam testium subnotatione, corroboravimus.

[Ex parte monachorum, textes affuerunt : Evrardus de Christolio455, Hugo de Curte, Freerius de Centenio455, Algardus et Radulfus, famuli]c Prioris. Ex parte altera testes fuerunt Radulfus Raslardus, Drogo de Belloburgo421, Radulfusd [de villa que dicitur Campi285, Guarinus Tohuns. Nobis autem astabant qui hec viderunt et audierunt : Gualterius, capellanus noster ; Ascelinus de Sauz445, Ansellus filius Theberti, Symon de Sancto Dyonisio416, Bartholomeus qui fuit archipresbiter.]


425 Bussy-St-Georges ou Bussy-St-Martin, ca. Lagny, ar. Meaux. — Montry, ca. Crécy-en-Brie, ar. Meaux.
45 Marolles-en-Brie, ca. La Ferté-Gaucher, ar. Coulommiers, qu'il ne faut pas confondre avec une localité homonyme du diocèse de Paris (Cf. t. I, p. 56, note 78).
a reddere B.
b Rassardum B, Bastardum E.
455 Créteil, ca. St-Maur, ar. Sceaux. — Bussy, ca. Lagny, ar. Meaux. — Santeny, ca. Boissy-St-Léger, ar. Corbeil.
c Partie du texte original omise par tous les copistes.
d Partie du du texte original omise par tous les copistes.
445 Bry-sur-Marne, ca. Nogent-sur-Marne, ar. Sceaux. — Vanves, ar. Sceaux.
416 Remi Ier Chevalos est cité comme doyen de St-Germain-l'Auxerrois après Gui, vivant en 1150 ; il est mentionné dans un bref d'Alexandre III à Louis VII, du 4 février 1165 (n. st. ; cf. Jaffé-Wattenbach, nº 11109 (7424). — Il était encore doyen en 1171 et mourut le 24 octobre, probablement de cette même année (Gallia christiana, VII, 254-255). Il fut remplacé, non par Simon de Saint-Denis, qui résigna sa charge avant 1176, comme le dit la Gallia, mais par Pierre, non cité dans ce recueil, et qui fut témoin en 1173 d'une charte de l'évêque Maurice (nº414) où il est ainsi désigné : « Magister Petrus, decanus Sancti Germani. »